- MEDIAS
- I.MEDIASAthenis quidam, cognomentô Coturnix, ob intentum eius volucris aucupium. Vide Aristoph. Scholia in Aves p. 602. E.II.MEDIASScepsios, quae est Mysiae minoris urbs, tyrannus, qui cum Maniae Zenidis Dardaniarum urbium principis uxorisfiliam in uxorem duxisset et fidelis ob affinitatem haberetur, clam ad socrum ingressns, eam confecit, cupiditate occupandae ditionis. Sed a Dercyllide mercedem immanitatis tulit. Nam hic ad colloquium tyrannum evocavit, datô iuramentô, ipsum statim remissum iri. Itaque processit tyrannus. Dercyllidas portas aperiri iussit: Si minus, se mortem ei illaturem. Postquam vero metu victus aperuisset: Nunc, inquit, in urbem te dimitto, hoc einim iaravi: verum etiam cum exercitu meo ingredior. Vide Xenophontem l. 3. Helianicor. et Polyaen. l. 2. ubi vitiose exstat Timesias. Nomen integrum exstat l. 8. p. 635.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.